PALANGAE seu PHALANGAE

PALANGAE seu PHALANGAE
PALANGAE seu PHALANGAE
Plinie fustes sunt teretes, qui navibus subiciuntur, aut quibus idem opus plures baiulant. Nonius; fustes sunt teretes, qui navibus subiciuntur, cum attrabuntur ad pelagus, vel cum ad littora subdncuntur. Quem in sensum Pollux l. 7. c. 35. §. 9. Τὰ δὲ τῶ νεῶν ξύλα, οἷς ὑποβληθεῖσιν ἐφίλκονται αἰ νῆες, φάλαγγες καὶ φαλάγγια. Rursus Nonius; Phalangiarios dicimus, qui aliquid oneris fustibus transvehunt. Sic Hesych. φαλάγγια ςτρογγύλα ξύλα καὶ σύμμετρα. Et Glossae, Phalangiarii, Οἱ ταῖς δοκοῖς ἀποκρεμῶντες βάρη, καὶ πλέιονες ἅμα βαςτάζοντες. Cuiusmodi palangae ebeni ex India et Aethiopia magnô olim numerô afferebantur, unde Fullerus ad ebenipalangas refert vocem hobnim, Ezech. c. 27. v. 15. De quo quid quid sit, origo certe vocis Hebraica videtur. Nam pelec, vel ἀρχαικῶς phetec, est baculus, 2. Sam. c. 3. v. 9. et Arab. phalaca, est rotundum esse. Itaque φάλαγγες, phalanges vel palanges, dici potuêre baculi teretes ebenini, quos Tyrii mercatores pelakim aut phelakim appellabant. Callixenus, apud Athenaeum l. 5. nominat ἐβένου κορμοὺς, ebeni stipites; Appuleius Apolog. 1. hebeni baculos; quam vis ibi loculos quidam legere malint. Vide Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 1. c. 20. Et quidem φάλαγγας ἐβένου saepe Veter. nominant in mercimoniis, aut donis tributisque ab ea gente, ubi nascitur, exteris praeberi solitas. Vetustissimus auctor Herodot. centenas huius arboris palangas, ab Aethiopibus pensitatas Regibus Persiae, innfit. In Epistola Gandaces Aethiopiae Reginae ad Alexandrum mentio fit trecentarum ebeni phalangarum, quas illa dono mittit Alexandro: ubi perperam in scripto codice Graeco, Κανδάκη βασίλιςςα Βερόης vocatur, pro Μερόης. Nec vero est, quod quis eâ voce truncos ebeni magnos intelligat, ut fecêre Viri quidam magni: bacillos namque sive fustes teretes modicos eô vocabulô significari, ostendimus. Quod autem ad Palangiarios illos attinet, qui fustibus onera portabant, perticat vocat eas phalangas Martialis, l. 5. Epigr. 12. v. 1. 2.
Quod nutantia fronte perticatâ
Gestat pondera Maschrion superbus etc.
Vide quoque Salmas. ad Solin. p. 1031. et 1032.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • STATERA — apud Suetonium Tito c. 25. stateram positam examine aequo: cum in altera lance etc. Graece φαλάγξ est, quam hîc intelligit, pedi suo (cuiusmodi pes in Cortabo, ut dixit Marcilius ad Hor. l. 1. Od. 27.) impositam ad perpendiculum, sive, ut Cicero… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”